monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 7
Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. VI. Sexta septena de septem generibus contemplationis. <<<    

SECT. VII. Septima septena de septem rerum principiis. SHOW APPARATUS

1 Ultima septena, id est septima, in fine collocatur, quae de septem rerum principiis intitulatur. Ut autem de septem rerum principiis, id est de latentibus rerum causis aliquam cognitionem percipiamus pauca convenienter praelibanda sunt prius, ut ait Hermes Mercurius triplex: Primarii sapientes genus huiusmodi ignorantiae tenebris obcaecatum videntes, et tam in anima quam in corpore languidum et infirmum perspicientes; ad utriusque reparationem duas principales scientias, theologiam scilicet ad salutem animae, physicam vero ad sanitatem corporis, primum excogitaverunt.
2 Ut autem istae convenientius et facilius addiscerentur, septem liberales artes, quas postmodum invenerunt, ad introductionem illarum praemiserunt. Has igitur novem scientias ideo invenerunt et scripserunt, ut rerum cognitionem haberent, et causas earum et originem perciperent.
3 Et quamvis multi scientias illas legant, rerum tamen causas et principia ignorant, propter quas scientiae illae inventae erant. Est autem causa, secundum Mercurium, quod est inter prima principium substantiae non necessitatis ratione suum praecedens effectum. Haec descriptio convenit omni causae primordiali, id est omni principio.
4 Et dicitur causa a causon, quod est incendens, eo quod suum effectum incendat; ut in aliquam substantiam transeat. Secundum diversos auctores, septem sunt rerum principia quae dicuntur causae primordiales; secundum theologos unum est principium, Deus creator omnium; secundum physicos, tria sunt principia; materia, forma, et spiritus creatus, id est natura; secundum Mercurium quatuor: lex astrorum, natura, mundus, et mundi machina.
5 De primo principio dicit Clemens papa: Cum ad considerandum quid Deus sit acie mentis intendimus; discedat a corde, quis, quid, ubi, nec semper nec ubique essentia est. De eodem Heraclitus physicus: Deus est essentia mariti iure materiae copulata, cuius semen est natura. Et B . . . . . . Deus est forma sine materia.
6 Dorotheus astronomus: Omnia ab aeterno in Deo connexa unum sunt; actu vero plura; inter se diversa sunt, quia pluralitas eorum, quae communia sunt, ab unitate illa quae Deus est descendit. Augustinus vero in libro De quinque haeresibus dicit, quod Hermes Mercurius scribit librum qui Logostelios vocatur. Magnum nomen libri, quia de magno scriptus est.
7 Dominus, inquit, et factor omnium deorum, secundum fecit dominum; hunc fecit primum et solum et unum; bonus ei visus est, et plenissimus omnium bonorum. Huic concordat Ioannes evangelista dicens : De plenitudine eius nos omnes accepimus. Idem in eodem in libro alibi: Filius Benedicti atque bonae voluntatis, quem dilexit tanquam unigenitum suum cuius nomen humano ore non potest enarrari.
8 Augustinus: A te non potest narrari; qui non homo, sed Deus ab hominibus aestimaris. Ubi Hermes dicet unigenitum, convincit haereticum, qui dicit: Si Deus delectatus est Filio, indiguit coniugio; si horruit coniugium, solus est sine Filio. Quaeramus ergo lapidem, quo lapis percutiatur; percussus quassetur, quassatus comminuatur.
9 Increpat et eum Sibylla dicens: Cognosce Dominum Dei Filium esse, ipsum et non alium, non Martem, non Iovem, non Mercurium, sed quem confitetur Mercurius, et quem daemones credunt et contremiscunt et dicunt: «Novimus quod sis Filius Dei: cur venisti ante tempus torquere nos.» Augustinus: Quid, Christiane, miraris quando talium testimonium de Patre et Filio audis?
10 Parmenides quoque dicit: Deus est cui esse quidlibet quod est esse omne id quod est. Item idem: Deus est unitas: ab unitate gignitur unitatis aequalitas. Connexio vero ab unitate et unitatis aequalitate procedit. Hinc igitur Augustinus: Omni recte intuenti perspicuum est, quare a sanctae Scripturae doctoribus Patri assignatur unitas, Filio aequalitas, Spiritui sancto connexio; et licet ab unitate gignatur aequalitas, ab utroque connexio procedat: unum tamen et idem sunt.
11 Haec est illa trium unitas: quam solam adorandam esse docuit Pythagoras. De qua Marcianus dicit, quod cum eam adorare vellet philosophia, evomuit circulos et sphaeras. Opinor ideo cum qui illam veram unitatem considerare desiderat, mathematica consideratione praetermissa, necesse est ad intelligentiae simplicitatem animus sese erigat.
12 Ab hac ergo summa et aeterna trinitate descendit quaedam perpetuorum trinitas. Ab unitate namque descendit materia, ab unitatis aequalitate forma, a connexione utriusque spiritus creatus, id est natura. Haec sunt tria principia, a primo principio descendentia. Unde magister meus dicit, primum principium aeternitas, quae quia immutabilis est, dicitur necessitas; secundum principium: materia quae quia apta est recipere omnes formas, dicitur possibilitas; tertium principium forma, quae quia materiam in alicuius statum terminat, dicitur finalitas; quartum principium spiritus creatus, qui, quia motus est rerum universalis, dicitur actualitas.
13 Secundum Platonem vero necessitas cui resisti non potest, imperat. Materia, quia ad modum cerae flexibilis cedit, necessitate obtemperat, ut formas recipiat. Spiritus vero creatus, id est motus universalis et naturalis formam per se invisibilem materiae ex se invisibili compaginat, ut ex eis compositum in aliquam substantiam actualem et invisibilem transeat.
14 Hic autem spiritus motus est naturalis et universalis: quatuor elementa quasi hyle, id est materiae ligamenta continens, diffusus in firmamento per astra; in sublunari mundo per ignem, per aera, per aquam, per terram et per caetera omnia quae in mundo naturaliter moventur. Hic igitur motus a Mercurio natura dicitur, a Platone anima mundi, a quibusdam fatum, a theologis divina dispositio appellatur. Aristoteles quoque dicit quod materia dicitur possibilitas et carentia; carentia ideo quia in se informis, ex se caret formis; possibilitas, id est apta recipere formas.
15 Ex possibilitate generatio; ex carentia corruptio; ex possibilitate vita, ex carentia interitus. Quintum vero rerum principium Mercurius Hermes sic describit: Lex astrorum est aequa et perpetua motuum eorum dispositio, quae mundi machinam efficit et moderatur, per quam mundus et mundana nulla coactione, sed benigna amicitiae pace reguntur.
16 Et cum lex astrorum duplicem habeat significationem, secundum alteram, motus omnia movens dicitur, secundum alteram sine motu motus omnia movens scribitur: Hic motus a theologis divina dispositio appellatur, qui summa pace universa, summa tranquillitate singula, summa quiete qualitiva moderatur. Idem quoque naturam quartum scilicet rerum principium sic: Natura est vigor quidam universalis et spiritualis, ex causa et ratione nascens, primum coelo innascens, in universis et singulis quadripartitus, qualificatus et quantificatus, differentes qualitates successive diffundens.
17 Item idem sic mundum, sextum rerum principium: Mundus est naturae motus orbicularis, concors, universalis, temporarius, localis, exterius nihil relinquens; interius centrata quiete proportionaliter consistens, repugnantes rerum qualitates sunzugiis constringens. Septimum itemque principium sic: Machina mundi est concors et moderatus motuum contrariorum motus, qui mundum et mundana paragorizat, id est mulcet, vivifico calore, temperat qualitate, format quantitate.
18 Sic igitur rerum universitas, id est omnia, sunt in aeternitate, id est in Deo immutabiliter, omnia in materia, apte et possibiliter; omnia in forma, incorporaliter et visibiliter: incorporaliter in se, visibiliter adiuncta materiae; omnia in spiritu creato, naturaliter et actualiter; omnia in lege astrorum, ordinabiliter; omnia in mundo motabiliter; omnia in machina mundi proportionaliter, id est dissimiliter, et concorditer. Haec sunt igitur illa septem rerum principia, ad quorum inquisitionem multorum philosophorum ingenia sunt consumpta, ad quorum subtilitatem Peripateticorum exorbitaverunt studia, pro quorum immensitate omnes rapiuntur in abysso multa. Propter haec, inventa est omnis ars et omnis disciplina. Ad quorum notionem intellectus solus, nudus et purus, praescriptis sex septenis excitatus, ascendere potest divinius: solus a materia, nudus a forma, purus ab omni macula.
19 Ad haec resupinant materialiter, respiciunt formaliter, tendunt spiritualiter omnia praecipue, tum ad primum principium quod est causa causalissima omnium. Haec in theologia divina natura vocatur quae infinita in se. Invisibilis a nobis, incomprehensibilis a nobis dicitur, et sic non quid est, sed quid non est dicitur. Qui enim invisibilem dicit, non dicit esse quod est, sed non esse quod non est, unde magister meus: Magnum, inquit, sacramentum!
20 Cum quaeritur quid Deus sit, hoc dici non potest, quia cogitari non potest. Non ergo s. aliqua cogitari potest Deus quod est, cum aliud est, et aliter est, et longe, et remote, et dissimiliter est, et quid est dici non potest. Si enim aliquid horum dicitur, aliud est; si scilicet aliquid horum dicitur, aliter est; si quid horum tropologiae convenientia intelligitur, longe et remote est; si aliqua similitudinis specie anagogicae percipitur, dissimiliter est.
21 Quid ergo Deus est! Solum hoc cogitari et dici potest, quod Deus aliud est, et aliter est: et quid est dici non potest, omne enim hoc quod habemus, et omne hoc quod dicere possumus, aliud est a Deo: nec oculus videt, nec mens capit nisi hoc vel sit hoc quod non est Deus. Et sicut nemo scit quae aunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in homine; sic quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei et qui habet Spiritum Dei: scit per Spiritum Dei quae Dei sunt.
22 Ad hoc autem considerandum, paulo altius aestimo repetendum. Tribus oculis videt homo ratione utens, oculo carnis quo videt extra se mundum, et quae sunt in mundo, oculo rationis videt in se animum et quae sunt in animo, oculo contemplationis, videt intra se Deum et quae sunt in Deo. Qui ergo Spiritum Dei in se habent, et Deum habent et Deum vident, quia oculum illuminatum habent, quo Deus videri potest; et sentiunt non in alio vel secundum aliud quod ipse non est, sed ipsum in ipso quod est, quod praesens est. Nec tamen id cogitari potest, quia incogitabile est, nec dici potest, quia ineffabile est; sed videtur et sentitur et non exprimitur.
23 Qui enim aliquid dicit, secundum aliquid dicit et cogitat quod dicit, et scit quod dicit. Deum nominas et duas syllabas formas et totum dixisse putas. Quid ergo cogitas? aut quale, cum dicis Deus? Si enim Deum sub hocce nomine omnia inspicientem vel timorem interpretaris, quis explicare potest quomodo inspiciat Deus, vel quomodo timor sit Deus?
24 Quomodo potest timeri quod non potest videri? nec cogitari, vel scire? Vide ergo quid cogites vel dicas, cum dicis Deus. Ergo cum dicis Deus, cogitas quod omnia fecit et non cogitas quod est ipse qui fecit. Minus est totum hoc quod dicis, et non est hoc totum ipse de quo dicis et tamen de ipso hoc dicis, non ut ad ipsum accedas, sed ut ipsi appropinques.
25 Magnum enim est homini nunc ad ipsum ire, etsi non detur pervenire. Dabitur autem postea, cum venerit quod perfectum est, et coeperit videre homo non per speculum imaginem, sed facie ad faciem veritatem.
26 Nunc autem interim totum imago est, quae longe a veritate est, et tamen facit quod potest, animum scilicet convertit, sed non perducit. Dicitur namque quod Deus ignis est et manifesta figura est, et tamen Deus ad proprietatem ignis non est; quoniam ignis corpus est, Deus corpus non est. Est autem alia natura incorporea quae magis Deo vicina dicitur: scilicet quam ad Deum nobis sublimis similitudo formatur, cum dicitur, Deus est spiritus! sapientia ratio et amor, quia anima spiritus est, et angelus spiritus est, et in ipso spiritu ratio, sapientia, et amor est.
27 Et novimus quid sit spiritus quantum animam novimus, et per angelum animam novimus. Cum ergo audimus quia Deus spiritus est, cogitamus animam et angelum, et aestimamus similitudinem, quod tale aliquid Deus est; qualis anima vel angelus, quia spiritus est, et nescimus quam longe est hoc a veritate, quod incomprehensibilis est excellentiae.
28 In tali autem collatione, unum aeternum est, aliud temporale; unum immensum, aliud comprehensible, unum semper idem manens, aliud mutabile. Et tamen quia aliud dici non potest, hoc dicitur: ne nihil dicatur, quia adhuc ipsam veritatem non possumus donec figura transeat et veritas manifeste pateat. Nunc ergo manent figurae, ut signa veritatis accipiantur quasi pro veritate, donec veniat quod perfectum est in ipsa veritate.
29 Propterea hoc primum principium et caetera omnes quaerunt studiosius in trivio, inquirunt perspicacius in quadrivio, perquirunt subtilius in theologiae et philosophiae scrutinio. Haec omnes quaerunt, sed non inveniunt, quoniam modus inquisitionis et ignorantia veritatis eis obsistunt. Unde notandum, quia triplex est veritatis causarum seu principiorum inquisitio et triplex cognitio.
30 Prima inquisitio est mathematica, quae contemplatur.



Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. VI. Sexta septena de septem generibus contemplationis. <<<    
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 7